Dionigi non si fidava di nessuno Bookmark and Share
Vota   Media: 5.0/5 (1 voto)
       


Testo originale
Duodequaraginta annos tyrannus Syracusarum fuit Dionysius,cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. Qui cum abundaret et familiaribus et propinquis,credebat eorum nemini,sed servis quos ex familiis locupletium delegerat et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcer quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab iis ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit, instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Et cum cubiculum lata fossa circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionem apud populum ex alta turri habere solebat.

Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c