Disposizioni di Claudio Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur supra numerum, quo absentes et titulo tenus fugerentur. Milites domus senatorias salutandi causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. Libertinos qui se pro equitibus R. agerent, publicauit. Ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. Cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapii taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri. Viatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit. Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia. Ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. Prouincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum deddidit. Iliensibus, quasi Romanae gentis auctoribus, tributa in perpetuum remisit, recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE rex etiam subtilis iudicii | il discorso di cesare dopo una parziale sconfitta | calvi mordet musca nudatum caput viruscam opprimere temptat | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | lysander sparte gignitur et magnam relinquit | sandro primo levi riassunto gratis | parlare modo troppo antiquato ridicolo | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | tulliola est parva ac venusta puella | equites quinto atrio ad caesarem