|
Testo originale
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo; ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. Nam uenationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos; nec uirorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi, eaque nouissima aulico apparatu induceret. Edidit nauales pugnas paene iustarum classium, effoso et circumscructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectauit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|