|
Testo originale
Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi se dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli causa ex belgio transierunt et post bellum ibi permanserunt; isti omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus ex civitatibus eo pervenerunt. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt quod caeruleum efficit colorem atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu, capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi quibus primum virgo deducata est.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|