Testo originale
Populi Romani tertia aetas, quae ab historicis transmarina vocatur et cui spatium duecentorum annorum tribuitur, priores centum annos habuit egregios, sanctos, magnificos, ita ut minime errent qui illos annos, poetarum more, aureos vocent: tum enim populus Romanus Africam, Macedoniam, Siciliam in suam potestatem redegit. At posteriores centum anni cruenti et ferri fuerunt: nam viderunt Iugurthae furorem, Cimbrorum ferociam, Mithridatis insaniam, Gracchorum fratrum et Drusi caedem. Quibus calamitatibus servilia et gladiatoria bella acceserunt, ita ut omnes existimarent ad populi Romani exitium etiam deos omnes consensisse.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|