|
Testo originale
Orgetorix, nobilissimus inter Helvetios, suis civibus suaserat ut ex suis finibus exirent et totius Galliae imperio potirentur. Duo
erant itinera, quibus domo exire poterant: unum per Sequanos, alterum per provinciam romanam. Sed, cum Caesar per provinciam transuendi
facultatem eius non dedisset, reliquebatur una per Sequanos via, qua, si ab Sequanis impedirentur, propter angustias ire non poterat.
Sequanis cum sua sponte persuaderi non posset, Helvetii legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent.
Dumnorix gratia et largitione apud eos plurimum aestimabatur et Helvetiis favebat, quod ex ea civitate Orgetorigis filia ei nupserat
et, regnandi cupidus, novis rebus studebat et plerasque Galliae civitates suo beneficio sibi adstrictas habere cupiebat. Quam ob rem
multum Dumnorigi Helvetii confidebant. Ille negotium sibi suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios transire
patiantur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|