Testo originale
C.Gracchus, timens ne in potestatem inimicorum perveniret, Philocrati servo suo
cervices incidendas praebuit. Quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore
domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum existimant
:ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. Cum Plotius Plancus a triumviris proscriptus, in regione Salernitana lateret,
delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit:
istis enim vestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura
abditum fugae eius cubile odorata est. A quibus conprehensi servi latentis
multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde
Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit
in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Quod certamen mutuae benevolentiae
arduum dignosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem servorum
fidem experiretur, an servi, qui tam iusta domini misericordia quaestionis
saevitia liberarentur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|