Eventi successivi all'uccisione di Iempsale Bookmark and Share
Vota   Media: 2.0/5 (1 voto)
       


Testo originale

Fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et de fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha, populum Romanum timens, paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quibus praecipit uti primum veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant. Ubi Romam legati venere et, ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes delicatenews cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | romani confugerant in capitolium quod roma | wp content themes sportpress scripts temp fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts temp external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c | wp content themes sportpress scripts cache external fefa5db45feb87c06e65641a6bcaa28c