|
Testo originale
Tiberius gracchus, cum in scipionis exercitu stipendia mereret, brevi tempore omnibus suis aequalis virtute et fortitudine praestit. Nec tamen tantae superbiae fuit ut officiorum militarium et discplinae oblivisceretur. Nam, cum ad Numantiam oppugnandam, scipionis quaestor, missus esset, et tantum laudum apud suas copias et apud hostes consecutus esset, ut ipse ab omnibus quasi imperator haberetur, semper plurimum reverentiae et offici in consulem praebuit. Cum autem romani res male gessissent at ab hostius indutias peterent, numantini, romanis et eorum imperatori diffisi, responderunt se nulli romanorum fidem praestituros nec foedus factoros nisi cum tiberio graccho. Nam patris eius, qui cum eis firmam et diuturnam pacem composuerat, neminerant et sibi persuaseret filii animum simillimum patris esse.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|