Testo originale
Lucius Aemilius Paulus, cum Romani eum iterum consulem elegissent, bellum contra Perseum, Macedonum regem, gerere debebat. Cives eum optimum ac peritissimum ducem putabat, sed quidam maligne eum vituperant et suis criminationibus magnopere turbabant eiusque famae magnum detrimentum parabant. Novi consules, postquam honorem inierant, contionem in foro habere solebant ut populo gratias agerent pro honore tributo. Etiam Aemilius cives convocavit, non ut gratias agerent, sed ut criminatores suos confutaret. Eius oratio haec fuit: Cum priorem consulatum peterem, illum honorem vehementer appetivi. Sed nunc animus meus satiatus est, neque ulla ambitio me trahit. Nunc alterum consulatum petivi solum ut operam meam in bello contra Macedones rei pubblicae praeberem: quare vobis nullam gratiam debeo, cum vos mihi nullum commodum feceritis. Si tamen alium ducem me aptiorem inveneritis, ei libenter imperium cedam. Cum animos civium suorum tanta ferocitate et dignitate commovisset, nullam fidem criminatoribus tribuerunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|