Finta pazzia di Solone Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit, ut ab utrisque parem gratiam traheret. Huius viri inter multa egregia et illud memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. Post multas clades capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset. Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum reipublicae consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius venia [ablativo] non dicturus modo prohibita [neutro plurale], sed et facturus erat. Deformis habitu more vecordium, in publicum evolat factoque concursu hominum, quo magis consilium dissimulet, insolitis ibi versibus suadere populo coepit quod vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque devictis hostibus Atheniensium fieret.

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE rex etiam subtilis iudicii | il discorso di cesare dopo una parziale sconfitta | calvi mordet musca nudatum caput viruscam opprimere temptat | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | lysander sparte gignitur et magnam relinquit | sandro primo levi riassunto gratis | parlare modo troppo antiquato ridicolo | quibus cognitis rebus pompeius deposito adeundae syriae in custodia necatur | tulliola est parva ac venusta puella | equites quinto atrio ad caesarem