Ammiano Marcellino - Frinico mette in scena la presa di Mileto Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecerunt clausis necessitatem ut omnes, magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus propriis proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum. Hoc argumentum paulo post, digestum tumore tragico, Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque incunde auditus est; cum autem cothurnatus stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati eum non consolandi gratia, sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis fabulis insolenter adnumerasse. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum, filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.


Ammiano Marcellino, Historiae 28. 4

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione č gratuita, se non sei gią iscritto registrati


Se sei gią iscritto effettua il login
   
Skuola.it © 2010 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE classes dir classes adodbt sql | feminae cum viris cubantibus sedentes | dicebat et videriet praeterea vini libidine ebriosus is conviviis iuvenum simul ac utiles del | conf core common tpl vars | solus nitor in illa remanet | duo tamen provinciae sub eo factae sunt | et sic fieri cum mirarentur parentes | narrant pilįdem se esse orestem dixisse ut pro amico necaretur | messanae in medio foro virgis caedebatur civis romanus | socrates cum esset ex eo quaesitum