|
Testo originale
Pompeius,iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritae, paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere comitatu equitum XXX ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens se proditum esse eis a quibus victoriam sperasset. Caesar, castris potitus, a militibus contendit ne in praeda occupati gerendi reliquam negotium facultatem dimitterent. Qua re impetrata, montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi eo loco montem reliquerunt et universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Caesar igitur copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei permanere iussit, partem in sua castra remisit, IV secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis accurrere coepit et progressus milia passuum VI aciem instruxit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|