Gli Elvezi si accingono a una migrazione di massa
|
|
Testo originale
Post Orgetorigis mortem Helvetii omnia parant ut e finibus suis migrent. Oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne comburunt, ut, domum reditionis spe sublata, paratiores ad omnia pericula essent. Boios socios sibi adsciscunt. Erant omnino itinera duo effusioni apta: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum Rhodanus fluit Rhodanusque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava; inde pons ad Helvetios pertinet.
|
Traduzione
|
| Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|