Testo originale
Darius, Persarum rex, copias suas trans Histrum flumen ducebat et bellum Scythis movebat. Tum Scytharum rex pedites equitesque paravit et pro litteris aut donis murem, ranam, avem Dario misit. Darius obstupuit atque duos vates de donorum significatione interrogavit. Vates vero diversas opiniones ostenderum; alter enim ita sententiam suam aperuit: "Scytharum rex deditionis voluntatem indicavit, cum bona regni sui tibi donavit; nam mus terram significat, rana aquas, avis aerem". Alter contra: "Scytharum regis dona asperas minas portendunt et mortifera pericula ita nuntiant: Nisi avolabitis tamquam aves et sub terra ut mures latebitis et per fluminum undas velut ranae natabitis, Scytharum tela atque sagittas non vitabitis!"
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|