Guerra africana, 84 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)


Testo originale
[84] Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione Ŕ gratuita, se non sei giÓ iscritto registrati


Se sei giÓ iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2015 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - Cookie&Privacy policy - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE contrari Ŕ sinonimi di personalitÓ | cum eius servi nimis garruli | post troiae ruinam aeneas anchises filius veneris cum multitudine troianorum navibus fugit ut novas sedes inveniret post varios errores multosque casos a | l incontro tra sofonisba e massinissa | sed hoc quidem in dolore maxime est providendum | sed hoc quidem in dolore maxime est providendum ne quid abiecte ne quid timide ne quid ignave ne quid serviliter muliebriterve faciamus ingemescere nonnumquam viro concessum est idque raro eiul | cum saepe mecum ageres ut | thrasibulo therameniet et alcibiadi cum obviam | hora fere secunda legati a | l ultimo re di roma