Albio Tibullo - Guerra e pace
|
|
Testo originale
Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quam ferus et uere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum breuior dirae mortis aperta uia est. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra uertimus, in saeuas quod dedit ille feras? Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, faginus astabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non uallus erat, somnumque petebat securus uarias dux gregis inter oues. Tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam. Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere. Sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, cursarem uestros cum tener ante pedes. Neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: sic ueteris sedes incoluistis aui. Tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu stabat in exigua ligneus aede deus. Hic placatus erat, seu quis libauerat uuam seu dederat sanctae spicea serta comae: atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat postque comes purum filia parua fauum. At nobis aerata, Lares, depellite tela, ... hostiaque e plena rustica porcus hara. Hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra uincta geram, myrto uinctus et ipse caput. Sic placeam uobis: alius sit fortis in armis, sternat et aduersos Marte fauente duces, ut mihi potanti possit sua dicere facta miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accersere Mortem? Imminet et tacito clam uenit illa pede. Non seges est infra, non uinea culta, sed audax Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae: illic percussisque genis ustoque capillo errat ad obscuros pallida turba lacus. Quin potius laudandus hic est quem prole parata occupat in parua pigra senecta casa! Ipse suas sectatur oues, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam. Sic ego sim, liceatque caput candescere canis temporis et prisci facta referre senem. Interea pax arua colat. Pax candida primum duxit araturos sub iuga curua boues: pax aluit uites et sucos condidit uuae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens uomerque nitent, at tristia duri militis in tenebris occupat arma situs.- Rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse, uxorem plaustro progeniemque domum.- Sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos femina, perfractas conqueriturque fores; flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse flet sibi dementes tam ualuisse manus. At lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, inter et iratum lentus utrumque sedet. A lapis est ferrumque, suam quicumque puellam uerberat: e caelo deripit ille deos. Sit satis e membris tenuem rescindere uestem, sit satis ornatus dissoluisse comae, sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus quo tenera irato flere puella potest. Sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere. At nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto, profluat et pomis candidus ante sinus. |
Traduzione
|
| Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI |
|
|