Historiarum Alexandri Magni - Liber X - 5 Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus. Maeror tamen circumstantium lectum eminebat; quos ut rex aspexit: "Invenietis", inquit, "cum excessero, dignum talibus viris regem?" Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est; dimissoque vulgo, velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit. Propiusque adire iussis amicis,—nam et vox deficere iam coeperat,—detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his cui relinqueret regnum, respondit ei qui esset optimus, ceterum providere iam se ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit tum velle, cum ipsi felices essent. suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur.

Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat; mox, velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes quid deinde futurum esset dolore converso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere, nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt; vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit. Ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter Barbarique, concurrunt; nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni. Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est. Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum. Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum; novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices; senes, debiles, modo petita missione a iusto rege, nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.

Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant. Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant, quasi certiora visuri. Nec quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant; ac plerumque, vano metu territi per obscuras semitas alius alii occursantes invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis, non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio lugebant. Ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur; sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat; illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum, et pariter miserae duorum filiorum exsequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque: quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum esse Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum; qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse; qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem; e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse; ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit, obvolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius, quae, cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda rebus; iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingenii profecto dotes erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia suadentibus oraculis credere, et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini, sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi, quem gloriae, statuit.

Exspectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano quidquid mortalitas capiebat inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur; sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset. Itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE cum libone tributo servius galba | sabinus caesaris legatus cum aliquot tribunis centurionibusque ad ambiorigem eburonumad ambiorigem eburonum ducem | natio est omnium gallorum odmodum dedit religionibus | natio est omnium gallorum | natio est omnium gallorum admodumdeditq | natio est omnium gallorum admodumd editq | athenienses ut historici narrant alcibiadis consilio | wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e