Tertulliano - I Cristiani pregano per la salvezza dell'imperatore Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Caelum debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat. Non potest. Ideo magnus est quia caelo minor est. Illius enim est ipse cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator unde et homo antequam imperator, inde potestas illi unde et spiritus. Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus. Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum (esse), quoniam et ipse est qui solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE cum libone tributo servius galba | sabinus caesaris legatus cum aliquot tribunis centurionibusque ad ambiorigem eburonumad ambiorigem eburonum ducem | natio est omnium gallorum odmodum dedit religionibus | natio est omnium gallorum | natio est omnium gallorum admodumdeditq | natio est omnium gallorum admodumd editq | athenienses ut historici narrant alcibiadis consilio | wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e