I Giudei sono espulsi dalla Capitale Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Iudaeos impulsores Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes. Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam penitus aboleuit; contra sacra Eleuisinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est, templumque in Sicilia Veneri Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. Cum regibus foedus in foro icit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita. Sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE cum libone tributo servius galba | sabinus caesaris legatus cum aliquot tribunis centurionibusque ad ambiorigem eburonumad ambiorigem eburonum ducem | natio est omnium gallorum odmodum dedit religionibus | natio est omnium gallorum | natio est omnium gallorum admodumdeditq | natio est omnium gallorum admodumd editq | athenienses ut historici narrant alcibiadis consilio | wp content themes delicatenews temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes delicatenews cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e