|
Testo originale
Quod et quantis abundet malis societas humana, quis enumerare valeat? Illa quae in amore vitia commemorat Terentius: "Iniuriae, suspiciones, inimicitiae, bellum, pax rursum" nonne res humanas ubique impleverunt? Nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias, suspiciones, inimicitias, bellum, mala certa sentimus? Qui porro inter se amiciores esse solent, vel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum tana saepe mala ex eorum occultis isidiis extiterint? Si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid civitas? quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et civilibus et criminalibus plenius?
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|