Testo originale
P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque
pulcherrimus exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari
arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima collocaret. Denique
ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia vitutem hostes, misericordiam
victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis eo bello
consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem
pulcherrimam, Syracusas, cum vi consilioque cepisset, non solum
incolumen passus est esse, sed ita reliquit ornatum, ut esset idem
monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent
et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset. Tantum
ille honorem habendum (esse) Siciliae putavit, ut ne hostium quidem
urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnes res
Sicilia provincia usi sumus ut, quidquid ex sese posset efferre, id non
apud eos nasci, sed domi nostrae conditum iam putaremus. Quando illa
frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? Quando id, quod opus esse
putaret, non ultro pollicita est? Itaque ille M. Cato sapiens cellam
penariam rei publicae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|