|
Testo originale
M. Cicero s.d. Curioni. Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius
causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod
eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum
domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane
novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno
opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me
minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non
puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid
est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica?
Atqui in hoc genere haec mea causa est ut [neque ea quae sentio audeam] neque
ea quae non sentio velim scribere.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|