I romani sbarcano in sicilia Bookmark and Share
Vota   Media: 5.0/5 (4 voti)
       


Testo originale

Cum Messana, Siciliae urbs, a Carthaginiensibus atque Hierone, Syracusanorum tyranno, obsideretur Appius Claudius, Romanorum consul, a Messanae civibus in auxilium vocatus, ad siciliam cum exercitu contendit ut urbem obsidione liberaret. Hoc initium primi belli Punici fuit. Consul primo, ut loca hostesque exploraret, cum paucis militibus nave piscatoria fretum Siculum traiecit. Tum obviam ei legati ab Hannone missi, Carthaginiensum duce, venerunt ut eum ad pacem inducerent. Cum consul colloquia de pacis condicionibus recusaret nisi Carthaginienses ab oppugnatione desisterent, ira incensus Hanno exclamavit: "Romani ne manus quidem in Siculo mari abluent! Hoc ego non sinam, hoc non permittam!". Attamen paulo post Appius Claudius non solum legiones in Siciliam transvexit, sed etiam, cum Carthaginienses bello superavisset, eos Messana expulit. Deinde Romani apud Syracusas etiam Hieronem vicerunt, qui mox, cum novum bellum timeret, cum Romanis bellum composuit et foedus iunxit.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | philosophis et sapientibus pecuniapro nihilo fuit