|
Testo originale
Boni imperatoris est exemplum continentiae praebere, quia militum semper interest quid faciat imperator et quales sint eius mores. Nunc mihi in mentem venit Antiochi, regis Syriae, qui contra Romanos in Graeciam tantum copiarum traduxit quantum nemo unquam imperator. Qui tamen a Romanis victus est, cum militarem disciplinam ipse et eius esercitus neglexissent. Nam, amore captus virginis eximiae formae, tamquam in media pace esset, nuptias celebrat et reliquum hiemem, belli oblitus, in conviviis ac sommo traduxit. Eadem cepit luxuria omnes praefectos, qui ubique in Boeotia hibernis praepositi erant; in eandem etiam milites effusi sunt, nec quisquam eorum quicquam, quod militaris muneris esset, fecit, sed omnis militaris disciplinae oblitus est. Itaque principio veris cum rex Chaeroneam, quo omnis convenerat exercitus, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ipsum hibernasse. Paulo post, apud Thermopylas victus, Antiochus Graecia expulsus est et maxima pars eius militum in ea pugna aut caesi aut capti sunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|