|
Testo originale
Tantum Deus diligebat Salomonem ut ei sapientiam impertiverit.Quodam die Salomon ipsius sapientiae praeclarum specimen dedit. Cum duae mulieres in eadem domo habitarent, utraque eodem tempore puerum habuit. Unus ex his puerulis post aliquot dies animam nocte efflavit; mater subripuit puerum alterius mulieris dormientis et huius loco filium suum mortuum supposuit. Cum gravis altercatio inter mulieres facta esset, res ad Salomonem delata est. Difficilis erat atque perobscura quaestio, quod nullus erat testis. Rex autem, ut latentem veritatem exploraret:"Dividatur-inquit-puer de quo controversia est, et pars una uni mulieri, altera alteri detur". Crudeli iudicio falsa mater assensit, sed altera exclamavit:" Ne, rex, puer occidatur; malo istam eum totum sibi habere". Tum rex dixit :"Res manifesta est:haec est mater pueri", et huic illum attribuit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|