|
Testo originale
Bello Punico primo Duilius consul primus Romanorum in mari proelium devicit. Is, quod videbat naves Romanas tardas impeditasque esse, naves Carthaginienses autem citas expeditasque harpagiones ferreos, a militibus "corvos" vocatos, instituit. Statim constat illam machinam utilissimam Romanis fuisse: nam Romanorum milites primum illis corvis hostium navem ex puppi apprehendebant, deinde pontem imponebant et gladiis, velut terrestri pugna, dimicabant. In pugna apud Mylas Romani multas naves hostium merserunt, multas ceperunt: Duilius primum triumphum navalem egit. Haec victoria pergrata Romanis fuit: terra invicti, iam mari multum valebant. Hoc praecipuum beneficum propter eius virtutem Duilio senatores tribuerunt: vespere tibicen praecinens et custodes funalia gestantes publice eum per urbem honoris causa domum reducebant.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|