|
Testo originale
Consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: " Etiam nunc ", inquit, "regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt ". Cunctanti (scil. Caesari) ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aenatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar " Eatur ", inquit, " quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est"
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|