Il dovere cambia a seconda delle circostanze Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

Incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine, eoque quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum - etiamne furioso? -, facere promissum, quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum. Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei cui promissum sit, vel ei qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus: ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea quae sint iis, quibus promiseris, inutilia, nec si plus tibi ea noceant, quam illi prosint cui promiseris, contra officium est maius anteponi minori, ut, si constitueris cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur.

Cicerone, De officiis 1. 10 passim


Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | philosophis et sapientibus pecuniapro nihilo fuit