Testo originale
Cum Graeci Troiam frustra obsiderent iam decimum annum neque urbis
moenia expugnare potuissent, Ulixis fraudem atque dolum adhibuerunt.
Nam ab eo equus ligneus ingentis magnitudinis aedificatus erat et in
litore positus erat. Callidus dux in cavo equi ventre ipse cum
nonnullis comitibus latuit, cum Graecorum classis ad insulam Tenedum
navigabat, quasil ad patriam reverteret. Cum desertum litus Troiani
vidissent, gaudio magno exsultaverunt et equum ligneum in urbem portare
et in arce collocare statuèrunt, ut salutis suae monumentum perenne
esset. Frustra Laocoon, Neptuni sacerdos, Graecorum fraudem timens,
cives suos monuit ne molem equi in moenia urbis inveherent etflammis
potius delerent.
Troiani tamen Laocoontis verbis non paruerunt et equum in arce collocaverunt.
Cum autem supervenisset nox et omnes per somnum in urbe quiescerent
futurorum malorum ignari, Ulixes cum comitibus de ligneis equi
compagibus erupit et, cum custodes arcis necavisset, ad moenia
descendit Troiae urbis portas aperturus. Tunc Graeci, cum ex insula,
ubi latuerant, revertissent, in moenia irruperunt et totam urbem
vastaverunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|