|
Testo originale
Tanta feritas animorum erat ut nec origini suae percerent. namque Lucani isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant. Quippe ab inizio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste , quam induerent vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent… primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit, qua victoria erecti, cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. Quare feritas eorum, successu felicitatis incensa, diu terribilis finitimis fuit. Ad postremum imploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|