Il proconsole Pisone è linciato in effigie dai suoi soldati Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale

L. Calpurnius Piso, Dyrrachium ut venit decedens a Macedonia, obsessus est ab iis ipsis militibus quos dimiserat et dissipaverat. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte in tempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, cum interim Dyrrachii milites domum, in qua istum esse arbitrabantur, obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignes circumdederunt. Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium, quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.
Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE venit athenas philosophus athenodorus | expertus igitur es istius perfidiam | nei tempi antichi gli uomini | galli senones gens ferox terr | diana pulchra et pudica latonae filia graecia funt | quia apollinis delphis oraculum macedonum regem philippum admonuit quadrigae | haec res omni libero populi | haec una res in omni libero populi | post persarum fugam iacebant campo opes | dicitur olim ceres cum ab ortu usque ad