Il re Mida Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Midas, rex Mygdonius, filius Matris deae, a Tmolo sumptus est eo tempore quo Apollo cum Marsya fistula certavit. Cum Tmolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit: "Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis". Quibus auditis, effecit ut asininas haberet aures. Eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob beneficium dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE una terribile imboscata boi quae instabiles et per se ac male haerentes | gallus eximia corporis magnitudine pontem | titus flavius vespasianus primum germania postea britannia ob magnam audaciam suam | titus flavius vespasianus primum germania postea in britannia ob magnam audaciam suam | vos imploro sanctissimae deae | ceres agrorum dea erat et | post germanici filii mortem syria imperator | gaius duilius primus mari proelium devicit is quod videbat naves romanas | graeci quadrato amplis et duplicibus porticibus fora constituunt crebri | romani consules qui samnites adgressuri erant episodio dolente