Testo originale
Archimedis sepulcrum, ita dumis sentibusque saeptum erat, ut ipsis Syracusanis ignotum esst. At Cicero, cum quaestor in Siciliam venisset, loca Syracusas adtente investigavit atque sepulcrum inventi. Hic enim sciebat sphaeram quandam cum cylindro super sepulcrum positam esse, in quo ille doctus homo humatus erat. Post longas investigationes, locus apud portas Agrigentinas a Cicerone inventus est, in quo omnia dumis operta erant atque nonnulla sepulcra conspiciebantur. Ibi cum omnia inspectaret, Cicero parvam columnam animadvertit, non multum e dumis eminentem, in qua sphaerae et cylindri figura conspiciebatur. Tum aliqui servi cum falcibus et baculis ab eo missi sunt, ut aditus aperiretur. Cum locus apertus est, in ima sepulcri parte inscriptio conspecta est, qua confirmabatur illo loco clari mathematici corpus sepultum esse.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|