Intemperanze giovanili di Nerone Bookmark and Share
Vota   Media: 5.0/5 (1 voto)
       


Testo originale

Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et velut iuvenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa vitia, non aetatis esse. Post crepusculum statim adrepto pilleo vel galero popinas inibat circumque vicos vagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena verberare ac repugnantes vulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare. Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae periculum adiit, a quodam laticlavio, cuius uxorem adtrectaverat, prope ad necem caesus. Quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus ventum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciavit.

Svetonio, De vita Caesarum, Nero 26-27 passim

Traduzione


Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2012 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE wp content themes goodnews framework scripts timthumb | marcus tullius cicero adulescens rosciano iudicio eloquentiam | corvus quondam alta arbore sedebat caseum e mercatoris | wp content themes classifiedstheme temp 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache external 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme cache 9b7c28474448aa513f16c4d3f82e3e2e | wp content themes classifiedstheme temp 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache external 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | wp content themes classifiedstheme cache 022f31b1afb0b1cf8541be4188dbe974 | philosophis et sapientibus pecuniapro nihilo fuit