Testo originale
Titum manlium propter ingenii et linguae tarditatem pater rus inter
pecora relegaverat. Pomponius, tribunus plebis, Titi Manlii patri diem
dixerat. Rem Manlius filius audivit et id consilium cepit, pietate
laudabile: quodam die ad Pomponium se contulit cultro armatus. In
cubiculum eius introductus, apud lectum Pomponii stans, ita cultro ei
minatus est: "Pugio non deponetur, nisi ab accusatione patris mei
destiteris!" Pomponius, qui ante oculos iuvenis cultrum habebat,
promisit: "Si cultrum deposueris, patrem tuum non accusabo". Itaque
Manlius cultrum deposuit et Pomponius tribunus ab omni accusatione
destitit. Res adulescenti magno honori fuit: ideoque tribunus militum
creatus est.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|