Agricola qui sedulum asinum iam emerat,etiam lepidum catellum sibi comparavit. Catellus domino carus erat et vitam in otio agebat; asinus contra onerosas sarcinas vehebat, aratrum cum equo in agris trahebat, molam in pistrino versabat, vitam miseram et asperam tolerabat, neque domini gratiam accipiebat. Nam dominus catello offam quotidie praebebat, asino paleam et exiguum cibum. Miser asinus vitam suam cum vita catelli comparavit, atque ita cogitavit: "Ego quoque gratus domino ero, si me gessero tamquam catellus et benevolentiam eius officiis et blanditiis captavero". Ideo, cum dominus appropinquavit, caudam festive agitavit, lepide saltavit, ungulas domini umeris imposuit. At dominus horruit et servos in auxilium vocavit. Servi concurrerunt, asinum traxerunt et duris baculis verberaverunt.