L'allodola saggia Bookmark and Share
Vota   Media: 0.0/5 (0 voti)
       


Testo originale
Avicùla est parva cui nomen est cassita. Habitat nidificatque in segetibus ut appétat messis pullis iam iam plumantibus. Ea cassita in sementes tempestiviores forte congessèrat; propterea, frumentis flavescentibus, pulli etiam tunc involùcres erant. Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque sibi referrent, cum redisset. Postea dominus segètum illarum filium adulescentem vocat et: "Videsne - inquit - haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco cras, ubi primum diluculabit, fac ad amicos eas et roges veniant et messim nobiscum resécent". Haec ubi dixit, discessit. Atque ubi redit cassita, pulii tremibundi, trepiduli circumstrepunt orantque matrem ut iam statim propéret inque alium locum sese asportet: "Nam dominus - inquunt - amicos rogavit ut luce oriente veniant et metant". Mater iubet eos otioso animo esse: "Si enim dominus - inquit - messim ad amicos reicit, cras seges non metetur neque necesse est hodie ut vos auferam." Die igitur postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. Tum ille rursum ad filium: "Amici isti cessatores sunt. Quin potius imus ad cognatos adfinesque nostros et oramus ut adsint cras tempéri ad metendum?" Itìdem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatos adfinesque nullos tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant. "Vos modo - inquit - adverfite, si quid denuo diceretur". Alia luce orta avis in pastum profecta est.. Cognati et adfines operam, quam dare rogati sunt, supersedérunt. Ad postremum igitur dorninus filio: "Valeant- inquit - amici cum propinquis. A~res primo luci falces duas, unam egòmet mihi et tu tibi alteram et frumentum nosmet ipsi manibus nostris cras metemus". Id ubi ex pullis mater audivit dixisse dominum: "Tempus - inquit - est cedendi et abeundi; et nunc dubio procul quod futurum esse dixit. In ipso enim res est, non in alio, unde petitur". Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.
Traduzione

Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti

L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati


Se sei già iscritto effettua il login
   

Skuola.it © 2011 - Tutti i diritti riservati - P. IVA: 04592250650 - CONTATTACI
ULTIME RICERCHE EFFETTUATE thetis nereis quia cognoscebat achillem filium suum | multas gentes et multas per aequora | multas per gentes et multas per | multas per gentes et multas | in insula sicilia impavidus ulixes nobis homerus poeta narrat | caesar neque iam sibi | un antiqua fabula narrat hercules post longas per italiam | l inverno juppiter optimus maximus regnabat in caelo | iniquae fortunae victima c platius | antiqui graeci et latini deos immortales