Testo originale
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam
magna virtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula "ut habeat qui sibi aegro assideat,
succurrat in vincula coniecto vel inopi" sed ut habeat aliquem cui ipse aergo adsideat, quem ipse circumventum
hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat. Quemadmodum coepit
sic desinet: paravit amicum adversum vincula laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet. Hae sunt
amicitiae quas temporarias populus appellat. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium,
aliorum metu prodentium. Qui amicus esse coepit quia expedit, et desinet quia expedit. Ista quam tu describis negotiatio est, non amicitia.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|