Testo originale
Propter vectigalium militiaeque impatientiam, plebs patribus obstiterat
et in Aventinum montem secesserat. A patribus igitur Menenius Agrippa,
qui in populi gratia erat, missus est ut concordiam inter patres
plebemque restitueret. Is ad populum venit fabulamque de ventre et
membris narravit: “Olim – inquit – humani artus, quia ventrem otiosum
putabant, ab eo discordaverunt coniuraveruntque ne manus cibum ad os
admoverent neu os acciperet neu dentes conficerent. Artus ipsi
relanguescere inceparunt. Venter enim piger noin est, sed cibum accipit
ut per omnia corporis membra distribuat. Sic patres populusque, quasi
unum corpus, concordia confirmatur, discordia pereunt.” Propter Meneii
fabulam, populus in urbem revenit; tribunos plebis tamen creavit, ut
libertatem suam adversus nobilitatis superbiam defenderet.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|