|
Testo originale
Romulus, dum in Campo Martio copias lustrat, repente nusquam comparuit. Quare inter patres et plebem magna seditio fuit. Tum Iuliu Proculus, vir nobilis et magnae auctoritatis apud omnes, in forum venit et, ubi silentium fecit, sic dixit: "Romulum in colle Quirinali vidi, in caelum ascendentem et dicentem: - Romani colent virtutem et a civilibus seditionibus abstinebunt. Ita omnium gentium domini erunt -". Talia verba audivi, dum ille in caelum ascendit". Cum pax et concordia inter omnes fuit, Romani in Quirinali colle templum aedificaverunt, Romulo dedicaverunt et in honorem eius solemnes caeremonias satuerunt. Ita Romulum quasi deum coluerunt et Quirinum appellaverunt.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|