|
Testo originale
Catulus a domino propter eius blanditias diligebatur et cibus de mensa ei a familia cotidie dabatur. asinus autem etiam a servis spernebatur et invidia flagravat. sic dicebat:"si animal immundissimum ita diligitur a domino meo et tota familia, quanto ego amabor, si obsequium illi fecero? ego sum bonus et utilis:aqua ex sanctis fintibus alor, cibus mundus mihi datur; ego possum beatam vitam degere et maximum honorem habere". asinus igitur, cum dominum vidit, occurrit, clamavit, prosilivit et suprastetit, pedes imposuit humeris domini, lingua eum ligens, linit maculis vestem, fatigat dominum pondere suo. clamore autem domini concitatur omnis familia, fustes et lapides arripiunt, asinumfacium debilem, membras costaque frangunt et eum sic abiciunt ad praesepia lassum atque semivivum.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|