|
Testo originale
Flaminius, inauspicato consul creatus, cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus convelli signa iussisset, signiferis negantibus signa moveri sua sede posse, malum, ni (= nisi) ea continuo effodissent, minatus est. Verum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! In ea namque acie XV Romanorum caesa, VI capta, X fugata sunt. Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus vaesana perseverantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lavinii sacrificium facere vellet, pulli cavea emissi in proximam silvam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. Cum ab Herculis portu, quo pedibus pervenerat, navem conscenderet, talis vox sine ullo auctore ad aures eius pervenit, "Mancine, mane". Qua territus, cum itinere converso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis visus e conspectu abiit.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|