Ipsi (= legati) ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam. Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. Exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. Quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti. Tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse. Adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.