|
Testo originale
Cicero Bruto sal. Nostrae res meliore loco videbantur; scripta enim ad te certo scio quae gesta
sunt. Qualis tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt. Caesaris vero
pueri mirifica indoles virtutis est. Utinam tam facile eum florentem et
honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus! Est
omnino illud difficilius sed tamen non diffidimus. Persuasum est enim
adulescenti et maxime per me eius opera nos esse salvos. Et certe, nisi is
Antonium ab urbe avertisset, perissent omnia. Triduo vero aut quadriduo ante
hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum
coniugibus et liberis effundebat eadem recreata a. d. xii Kal. Maias te huc
venire quam se ad te ire malebat. Quo quidem die magnorum meorum laborum
multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex
solida veraque gloria. Nam tantae multitudinis quantam capit urbs nostra
concursus est ad me factus; a qua usque in Capitolium deductus maximo clamore
atque plausu in rostris conlocatus sum. Nihil est in me inane; neque enim debet; sed tamen omnium ordinum
consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet propterea quod popularem
me esse in populi salute praeclarum est.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|