|
Testo originale
Cunctarum provinciarum populi romani quibus finitiame fuerunt gentes quae non parebant imperio nostro fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam, pacavi. Alpes a regione quae proxima est hadriano mari ad Tuscum pacificavi. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni ad solis orientis regionem ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adiit, Cimbrique et Charydes et Semnones et alii Germanorum populi per legatos amicitiam mea et populi Romani petierunt. Meo imperio et auspicio ducti sunt duo exercitus in Aethiopiam et in Arabiam magnaeque hostium copiae caesae sunt bello et complura oppida capta.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|