Augur Numam in arcem Capitolii duxit et sic numen deorum oravit: "Iuppiter,
mortalium et immortalium pater et rex, hunc hominem deligimus: rex noster
erit. Nunc certa auspicia tuae voluntatis axspectamus". Auspicia secunda
fuerunt; 'Numam' plebs et patres regem declamaverunt et sic optimates et
plebs discordiis et simultatibus finem posuerunt. Numa primus Romae legislator
fuit. Feram Aeneadum multitudinem mitigare statuit armorum desuetudine,
religione et pacis moribus. Quamombrem in urbe Roma templa, caerimonias
miras, sacerdotes, flamines et pontificem maximum constituit. Praeterea
novas leges dedit atque dies fastos et nefastos divisit. Ita civium pectora
pietate sapientiaque imbuit et imperium lenitate, moderatione et verecondia
exercuit nec umquam bellum finitimis civitatibus movit. Populus igitur sponte
mores suos ex exemplo regis formavit.