|
Testo originale
Virgo (puella) quaedam, quae in Thessalia vivebat et Testudo appellabatur, pigra incessu et lingua impotens fuit. Olim, cum Iovis et Iunonis in Olympo sollemnes nuptiae celebrarentur, pater deorum Mercurio praecepit ut in terram descenderet et omnes deos et homines illius regionis convocaret. Omnes, quos Mercurius invitaverat, magna cum laetitia et festinatione ad regiam Olympi convenerunt; Testudo una ita proterva et pigra fuit ut Iovis iussa contempserit et omnes deos, qui ei paruerant, irriserit. Id cum animadvertisset Iuppiter, denuo Mercurium in terram misit ut tantam proterviam et segnitiem ulcisceretur. Hic, cum in Thessaliam descendisset, Testudinis aedes, in fluminis ripa positas, in undas praecipitavit. Ab eodem Testudo in animal conversa est, quod nunc nomen pigrae pullae habet, ita ut Testudines appellentur omnes qui lento grado progedientur.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|