Testo originale
Nuovo tradurre dal latino - Pag. 48 n.57
Graeci ad Troiam navigaturi in Aulidis portu ventis adversis retinebantur.Tum Calchas vates, a Graecorum ducibus interrogatus, in contione pronuntiavit: "Naves in portu detinentur, quia rex Agamemnon deae Dianae iniuriam fecit. Postquam sacrificio Iphigeniae, regis filiae, deae ira placata erit, venti ad navigationem secundi rursus flebunt". Agamennonem primo infandum facidus recusavit, sed tandem, Menelai fratris et Ulixis monitis praesertim coactus omnium voluntati paruit. Itaque nuptiarum simulatione Iphigenia magna cum apparatu domo in castra adducta est. Virgo, postquam fatum suum cognovit, caritate patriae impulsa aequo animo sacrificio adnuit. Sed sacerdotem, iam Iphigeniam immortalatarum, Diana retinuit: ex improviso cerva apud aram apparuit et pro virgine mactata est. Iphigenia autem in terram Tauricam a dea traducta est.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|