|
Testo originale
Mox in omne genus crudelitatis erupit, numquam deficente materia, cum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur; post cuius interitum uel saeuissimus extitit. Quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse: etsi commentario, quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere, Seianum se punisse, quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui: quorum ipse alterum suspectum iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est: genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit. Nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. Accusati damnatique multi cum libertis atque etiam liberis suis. Interdictum ne capite damnatos propinqui lugerent. Decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. Nemini delatorum fides abrograta. Omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum.
|
Traduzione
Attenzione!!!
Area riservata ai soli iscritti
L'iscrizione è gratuita, se non sei già iscritto registrati
Se sei già iscritto effettua il login
|
|